monumenta.ch > Augustinus > sectio 7 > sectio 17 > sectio 14

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 99, 14
Ergo, fratres, finiamus Psalmum, quia planus est. Servite Domino in iucunditate: vos alloquitur, quicumque in charitate omnia toleratis, et spe gaudetis. Servite Domino, non in amaritudine murmurationis, sed in iucunditate dilectionis. Intrate in conspectu eius, in exsultatione. Facile est exsultare foris; in conspectu Dei exsulta. Non valde lingua exsultet; conscientia exsultet. Intrate in conspectu eius, in exsultatione.